Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 123


Indicamus autem, propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis
trabes necessarias esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum
aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et
quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut
actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum
bubus suis in eius transmittere solatium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius
quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia, dum res perfecta
fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus
nos considerare et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere.
Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse
pro praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis".
20. His diebus capta est filia regis Agilulfi cum viro suo Gudescalco
nomine de civitate Parmensi ab exercitu Gallicini patricii, et ad urbem Ravennatium
sunt deducti. Hoc quoque tempore misit Agilulf rex cacano regi Avarorum
artifices ad faciendas naves, cum quibus isdem cacanus insulam quandam in Thracia
expugnavit.
21. Per idem quoque tempus Theudelinda regina basilicam beati Iohannis
baptistae, quam in Modicia construxerat*, qui locus supra Mediolanum duodecim
milibus abest, dedicavit multisque ornamentis auri argentique decoravit praediisque

Torna all'inizio