Perculit Ambrones, Lutices simul et Frisiones;
Vuindelicos asta laniarunt regia castra.
Barbaries multas contrivit equina facultas -
Calcibus viventum volat ilico vita gementum.
Quis scribat penna, quot sorbuit atra gehenna?
Principio rixę concurrunt undique lixę,
Servi servorum, cultores demoniorum,
A quibus ipse deus procul est et filius eius.
Moloch constituunt, super hunc anathemata dicunt:
„Inque brevi meta cadit ipse suusque propheta,
Preciso collo moritur”. Mentitur Apollo:
Hic pulsus vita caret ephot sarabaita.
Roma, tui causa fuit hoc, iam, quęso, repausa.
Tantus in orbe pater non est nisi Iulius alter;
Pace viget mira, sed vindex fortis in ira
Adversus turpes, quibus est mala fama per urbes.
In nullis nuta; venient tibi, Roma, tributa
De multis regnis sine murmure vel sine tegnis.
De locuplete casa dedit Africa plurima vasa
|
|