Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 76


Sed Troyani demum, qui eos multo pocius quam in quadruplo
excedebant pre multorum armatorum copia, facto in ipsos impetu, ipsos
uertunt in fugam et eos usque ad radices montis castri
predicti in ore gladii persequuntur. Fit igitur finis bello et Troyani,
obtenta uictoria, gaudentes reuertuntur ad naues, nichil preciosum
relinquentes in templo, ex cuius preda multas et innumerabiles
diuicias quesierunt.
Ascendunt ergo naues predictis plenas diuiciis et multitudine
captiuorum, et uelis ad uentorum afflatus erectis, nauigacione
prospera potiuntur ita quod, per dies aliquos secundo remige nauigantes,
die septimo ad oras Troyani regni perueniunt, et cuiusdam
castri per vi miliaria a Troya distantis, quod Thenedon ab incolis
dicebatur, feliciter portum intrant. Vbi iniectis anchoris et nauibus
ipsis securis funibus religatis, gaudentes descendunt in terram, in
qua ab habitatoribus ipsis, tamquam a suis, in honore maximo sunt
recepti. Paris itaque illico postquam descendit in terram, suum
ad regem Priamum nuncium destinauit, qui statim postquam peruenit
ad regem, refert illi Paridem incolumem cum suis apud Thenedon
salubriter aduenisse et ei singula que per Paridem gesta sunt,
tamquam ille qui predictis interfuit, recitat seriatim. Ad horum
igitur relacionem rex Priamus magno pre gaudio exultauit, et patefactis
singulis aliis Troye maioribus et vniuerse plebi, sollempne
festum instruunt vniuersi.
Existente uero Paride apud Thenedon, prout ibi felix applicuit,
regina Helena inter captiuos alios luctuosos multa, ut uidebatur
astantibus, torquetur angustia, dum pectus et faciem continuis
luctualibus lacrimis irrigaret et singultuosis uocibus regem virum
regesque fratres, filiam, et patriam natosque defleret, que crebris
ululatibus inquieta nullo cibo aut potu potitur. Quod Paris pro
molesto gerens et graui solari Helenam humilibus et piis uerbis
accedit. Et quia dolores eximios Helena producebat nec eam ad consolationis
spiritum Paris reducere poterat aut solamen, uelut iracundia
motus, aduersus Helenam prosiliit in hec uerba: " Quid est hoc,
domina, quod tam cotidiano dolore concuteris nec quiescis? Quis

Torna all'inizio