Salimbene de Adam: Cronica

Pag 426


Adam, Adam, quid querebas?
Deus eras, hec nesciebas,
te maiorem es contemptus,
vere minor es inventus.
Responsio.
Serpens nequam me decepit,
genus meum sic deiecit.
Miserere mei, Deus!
ad te clamat Adam reus.
Item alius dixit:
Boni sun li sparici e li funci,
e meio sun le pecor' a ki le munçe.
Ki punçe troppo ad alto e no li çunçe,
kadhe in terra e tutto se deçunçe.
Revera ita accidit istis Apostolis fratris Ghirardini Segalelli, qui se
Apostolos nominant, cum sint ribaldi et deceptores, qui ligonem
vitant et laborare recusant, quibus vaccas et porcos custodire
magis incomberet seu purgare latrinas aut alia vilia opera exercere
vel saltem agriculture insistere.
De duobus bonis que in istis Apostolis esse videntur.
Nec aliquod bonum in eis video nisi apparentiam quamdam
quantum ad exteriorem habitum, quem portare videntur secundum
apostolicam formam, sicut pictorum traditio a tempore Christi
usque ad dies nostros perduxit, ostendens apostolos naçareos
fuisse cum capillis longis et barba prolixa et cum mantello circa
scapulas involuto. Porro aliud bonum quod in eis notari potest
est quia circa annum Domini millesimum CCLX ceperunt apparere,
quo anno verberatorum devotio per Ytaliam facta est; quo

Torna all'inizio