| Solutio
 Respondeo dicendum, quod intentio legis est ut homines ad virtutem inducantur.
 Ad virtutem autem non sufficit ut actus virtutis qualitercumque fiat, sed oportet ut
 homo sciens et volens, et propter debitum finem, perseveranter et delectabiliter
 operetur. Similiter etiam non sufficit quod actus contrarius qualitercumque praetermittatur,
 nisi etiam voluntas illud faciendi derelinquatur, et passiones inclinantes
 ad actum illicitum ordinentur. Et ideo in praeceptis decalogi non debuit solum
 prohiberi actus illicitus, sed etiam concupiscentia illicitarum rerum.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod peccatum cordis et operis, sicut ibidem dictum
 est, quando coniunguntur, sunt unum peccatum. Sed quia quandoque in corde
 peccatur non perveniendo ad actum, tunc peccatum cordis a peccato exterioris
 operis distinguitur; et ideo etiam diverso praecepto prohibetur.
 Ad secundum dicendum, quod praecepta affirmativa praecipiunt aliquem actum
 bonum: bonum autem consurgit ex diversis coadunatis ad perfectionem suam,
 quod est ex una et tota causa, ut dicit Dionysius; et ideo hoc
 ipso quod aliquis bonus actus praecipitur, omnes conditiones implicantur quae
 ad bonitatem requiruntur. Et ideo praecepta affirmativa non fuerunt distincta
 circa idem genus per praeceptum operis et cordis. Peccatum autem quod praecepto
 negativo prohibetur, contingit omnifariam ex singularibus defectibus, ut
 Dionysius dicit; et ideo ad diversa quae possunt peccatum inducere, possunt
 diversa praecepta ordinari. Ideo tamen potius peccatum furti et moechiae
 hoc modo variatur per diversa praecepta, quam homicidium vel alia peccata,
 quia bonum, inquantum in se est, movet concupiscentiam; obiectum autem furti
 et moechiae, est aliquod bonum temporale; unde etiam per se concupiscentia
 horum sine progressu ad actum, habet quamdam delectationem; quod non contingit
 in homicidio, cuius obiectum est nocumentum illatum proximo, quod de
 se horrorem potius quam delectationem facit.
 Ad tertium dicendum, quod non potest licite possideri domus proximi nisi dominio
 translato in alterum, et tunc desinit esse proximi; et ideo non simpliciter
 prohibetur concupiscentia domus, sed concupiscentia domus proximi, cum
 ipsum concupiscentiae nomen, quia intensionem desiderii dicit, in quamdam
 superfluitatem sonare videatur, et ita in malum.
 Ad quartum dicendum, quod concupiscentia curiositatis, quae fit per oculos,
 reducitur ad concupiscentiam delectationis carnis, ad quam etiam reducuntur
 delectationes aliorum sensuum sicut ad principalius. Concupiscentia autem
 honoris, dignitatis, vel huiusmodi, reducitur ad concupiscentiam temporalium
 bonorum quorum dignitas numismate mensuratur. Et sic patet quod omnis concupiscentia
 aliquo modo istis duobus mandatis prohibetur, secundum regulam
 superius de intellectu praeceptorum datam.
 | 
 |