Ipsius, et letho iuvenes mictuntur et eusi
Atque senes, cunctique mares, cui tristia tanta.
Omnium infelix, seve quoque sortis, et inde
Casibus immensis, quotiens tua castra fuerunt
Facta, tue disperse aties, desertaque rura,
Deserteque domus, deserta palatia pulcra,
Atque bis ipsa tua flevisti menia fusa.
Non placare animum potuisti, nec iuga ferre
Maiorum: maiora sequi non est pudor ulli.
Ecclesie contra sacre venerabile nomen
Movisti bellum: conata es ledere gentes
Romanis genitas, et missas Tybridis undis.
Tolle tuis dingnum meritis, et disce vereri
Maiores natu, quum vult actingere summa,
Cum ne quid incurrit plerumque pericula dura.
Sic tibi continget, et contigit ergo timendum.
Cum exagitur res, previsio semper habenda:
Res bene non agitur ubi non disscretio rengnat:
Distinguenda prius res est, quam tendat in actum.
Incola Castilij misero non ista tulisti;
Post tergum potius iecisti queque videnda.
Conflictu remeans, sevis et cedibus austis,
Romulides presto Martem Griphonibus altis
Convertit qua scamna Capre prope fertur et Hospi.
Tale quid ista mihi memora heu, Guido, flagella?
Quid ne cui peragunt duomilia seva dederunt
Hostibus, et variis egerunt partibus illa.
Ugo ac Uguitio magis silenda parabam;
Nam te alexit amor populi, te compulit istis,
Meque cohegit ibi tua me dilectio multum.
Nonne vides strages, clades, et funera multa,
|
|