Dicit Apostolus:  Qui non manducat, manducantem  
non judicet , id est, non de illo male existimet.  
et Dominus dicit:  Nolite judicare, ne judicetur de  
vobis . 
4. LANFR.  Domino suo stat , id est, ad laudem sui  
Domini, et perfectam fidem habeat, et in fide infirmatur;  
bona enim intentione hoc agit. 
5.  Judicat diem , hoc est, quidam certis diebus;  
quidam omni die putant abstinendum. 
6.  Unusquisque . Quasi diceret: qui putat omnibus 
utendum, cum gratiarum actione utatur. Et  
qui putat abstinendum, propter Deum abstineat. 
7.  Qui sapit , id est, intelligit in abstinentia observandum 
diem. 
8. AUGUST. ( De expos. in ps.  CXLIV).  Sive enim vivimus . 
Sicut magnitudinis Domini non est finis, sic  
tuae laudis non erit finis. Non enim cum mortuus  
fueris in hac carne, desines laudare Deum. Unde  
factum est ut ejus sis et mortuus? quia pretio sui  
sanguinis te redemit et mortuus; quomodo perdit  
servum mortuum, cujus mors est pretium tuum? Ideo  
cum dixisset,  sive vivimus, sive morimur ; Domini  
sumus , ut ostenderet ipsum pretium.  Ad hoc enim,  
inquit, Christus mortuus est.  
9. LANFR. ( Omnes enim  
stabimus ) Ne spernas, sed de te sis sollicitus; unusquisque  
enim pro se rationem reddet, quia omnes  
stabimus ante tribunal Christi. 
10. ( Ne ponatis offendiculum ) Ne ponas offendiculum 
fratri, id est, ne contristes; nam si contristas,  
non ambulas secundum charitatem. 
11. AMBROS.  Scio et confido . Manifestum est Salvatoris 
beneficio omnia munda esse; qui de sub jugo  
legis eruens homines, reddidit statum pristinum  
libertatis. 
12. LANFR.  Scio et confido . Sententiam fert inter
  |  
  |