sed non opere, cum uno oculo lusco, sed
mente omnino coecatus, tamen non sua sponte
accepit Abbatiam, sed parentes ejus cum
Comite Transmundo ordinaverunt eum Abbatem;
et propter quod extra voluntatem
ejus ordinatus est, concambiavit, et dissipavit
totam Abbatiam, in tantum, ut paene
nil remaneret de praediis Monasterii;
Verum etjam pontem, qui multum necessarius
est ibi, eo quod terribilis sit aqua ad
transmeandum, ab illa hora nunquam firmiter
potuit habere praedictum Monasterium,
sed quasi in carcere quotidie stamus,
et cum grandi miseria pertransimus aquam,
et multi moriuntur ibi propter periculum
vadationis. Hoc malum Sanctissimus Henricus
optime emendasset, si non fuisset unus
malus Monachus, qui non permisit reclmari
praedicti Seniori, tamen quod scivit,
honeste emendavit. Ad istum namque moeroris
cumulum alius accedit, quia quae restauravit
praedictus Imperator de praediis
Coenobii, a nostris vicinis plura invasa
sunt. Nomina illorum dicuntur, Sanso cum
filiis suis tulit Castra de praedicto Monasterio,
Castellionum, Bectorritam, Roccam
Soti, Petaxcianum: filii Alberici Curtem de
Tocco et ipsam Insulam de praefato Coenobio
et ipsa molina, quae ibidem stare
videntur juxta portam Monasterii, et contendunt
nobis ligna de montibus, quos Ludovicus
Rex eidem Monasterio delegavit,
et alias multas oppressiones nobis faciunt.
Alios de nostris Monachis caederunt, atque
alios expoliaverunt. Filii quondam Luponis
tenent Curtem unam quae nominatur
Zappini modiorum mille. Adam filius Joannis
tulit de ipso Monasterio terram sexaginta modiorum,
quam Adam medicus per chartulam
delegavit. Transmundus filius Bernardi Curtem
de Ocretano, cum ipsa Ecclesia Sanctae
Justae; et in Cerana et in Mascufo. Sed quid
multa? si omnia voluissem scribere, antea
dies deficeret, quam possem comprehendere
quantae miseriae circumdati sumus. Qua
propter, o Caesar Invictissime, uni cum
Domna nostra, et vestris pollentibus filiis
per Christum Dominum flebilis precatur
turmula Aureae Insulae, ut opem feratis perditae,
ut, si neglexeritis, Imperio animaeque
vestrae periclitemini. Periculosum est enim
tempore si omnino deficiat sub vestro locus
jam dictus, in honore Sanctae et Individuae
Trinitatis, Beatique Clementis Martyris
constructus a Domno Ludovico piissimo Imperatore.
Nunc ergo zelo Dei accensi attendite
quanto grex vester invalidus districtionis
pondere sit pressus, qui refrigerium
petit a Chrsto, et a vobis, qui secundum
Deum regitis seculum. Ipse vos ubique custodiat,
quem Angelicus Chorus semper
adorat. ”
Domnus autem Imperator tunc temporis
circa loca Farfensis Ecclesiae morabatur cum
grandi exercitu, quo erat Apulos et Trojanos
expulsurus, qui faventes quibusdam Normannis,
qui eos deceperant, et sibi subjugaverant non
virtute, sed vitio illius gentis, rebellari nitebantur
Romanis. Hic ut audivit quia Fratres
|
|