Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 201

XII


uelim, si uelle possem, quo nichil ridiculosius
umquam scribes: ais etiam quod nisi uelis,
non solues; sed iuvat nosse; et quod persuasum
est tibi, librum illum non fuisse meum,
surdo narras; et si me insulsum in ceteris
audis, in hoc oculatum, atque uafrum audies.
Pone continentie tue modum, et substine tibi
donatum libellum ab eo qui tibi deuouit se, si
quid est totum: Non semper dandum est
interdum accipiendum; quasi non sit beatius
dare quam accipere, et quod beatius est amico
aliquando concede. Habes que in me sunt
et si quid eorum que circa me sunt, cupio ut
apud te sit, tu non sines ? Rogo ne amplius
super hoc scribas, cum enim cetera libentissime
que scribis legam, hoc unum moleste nimis.
Iterum uale, et loquacitati inepte da ueniam.
Florentie eodem die.

Torna all'inizio