namque inde Algisus, ante alios abiit. At rex cum surrexisset
a mensa, perspexit et vidit pyram predictam subtus tabulam,
et ait: «Quis», inquid, «o Deus, hic tanta confregit ossa?»
Cumque omnes respondissent se nescire, unus adiecit et ait:
«Vidi ego hic militem residere perfortem, qui cuncta cervina ursinaque
ac bubina confregebat ossa, quasi quis confringeret cannabina
stipula». Vocatusque est mox ille inlator ciborum ante
regem, cui ait rex: «Quis, vel unde fuit ille miles, qui hic sedit
et tanta ossa ędens confregit?» Respondit et ait: «Nescio, mi
domne et rex». «Per coronam», inquid, «capitis mei, tu nosti»
Videns autem se deprehensum, timuit ilicoque conticuit. Cum
autem rex animo percepisset, quod Algisus fuisset ille, valde doluit,
quod ita inpunis omisisset illum abire, aitque suis: «Qua»,
inquid, «parte abiit? » Ait illi unus: «Navigio ergo, domne, venit,
et ita suspico eum abire». Dixitque regi e suis alter: «Vis»
inquid, «mi domne, ut persequar illum et interficiam?» Dixitque
illi rex: «Qualiter?» «Da mihi ornamenta brachiorum tuorum
et in ipsa eum tibi decipiam» Dedit namque illi rex dextralia
aurea et insecutus est eum, ut interficeret.
XXII. Cucurrit igitur vir ille post eum per terram citissime,
donec invenit. Qui cum vidisset procul, vocavit eum nominę
suo. Nam cum respondisset, insinuavit illi quod Carolus ei sua
dextralia aurea munere transmisisset culpansque illum quod ita
clam abscesisset, addiditque ut navem ad ripam prope declinaret.
Declinavit ille mox navem. Cum autem prope esset vidissetque
munusculum predictum in sumitate lanceę sibi porrigi, intellexit
statim malum sibi inminere statimque iectam in dorso
loricam arripiensque lanceam, ait: «Si tu cum lancea mihi ea
porrigis, et ego ea cum lanceam excipio. Cęterum si domnus tuus
mihi in dolo misit munera, ut me interficeres, nec ego illi inferiorem
debeo apparere. Mittam ergo illi mea». Dedit ergo illi
sua, ut Carolo quasi in talionem afferret, et reversus est ilico ille.
Fefellerat enim sibi suspicio sua. Ergo cum Carolo optulisset
dextralia Algisi, induit illam sibi statim, quę cucurrerunt illi
mox usque ad humeros. Exclamans vero Carolus dixit: «Non
|
|