Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 215


statim cum puellis suis contra Mirmidones properat animose.
Quuos in ore gladii uulnerat et occidit, sic quod per eam Mirmidones
retrocedere sunt coacti. Pirrus itaque, uidens Mirmidonum suorum
excidium, Philymenem quem ceperat absque lesione dimittit,
exclamans fortiter contra suos, quibus tunc dixit sic: "Nonne
uereri debetis quod sic turpiter interficiamini a manibus mulierum?
Anhelate ergo mecum ut eas subito in ore gladii morti
tradamus. "
Penthesilea uero Pirri minas audiuit, verum de eis aliquatenus non
curauit. Et dum ad Pirrum propinquius accessisset ita quod Pirrus
liquide poterat intelligere uerba eius, Penthesilea mortem Hectoris
in uerbis suis sibi multum inproperat proditorie ab eius
patre commissam, "ad cuius uindictam non solum mulieres habiles
ad pugnandum uerum totus mundus deberet assurgere, et nos quas
mulieres asserunt esse_ Greci subito sencient letaliter ictus nostros. "
/*
Pirrus uero ad hec uerba in multam iram exarsit, propter quod
contra Penthesileam coegit uelociter equm suum. Quem dum Penthesilea
persensit, in cursu sui equi velociter obuiam uenit illi,et
ictibus lancearum ambo inuicem se impellunt. Pirrus in Penthesileam
lanceam suam fregit sed eam ab equi sui sessione non
potuit remouere. Penthesilea tamen sic Pirrum impulit grauiter
hasta sua quod ipsum ab equo prostrauit in terram. Pirrus autem
celer a terra consurgens in Penthesileam se ingerit ense nudo, eam
petens et repetens in pluribus ictibus ensis sui. Contra quem Penthesilea
plures ictus in sui furore mucronis non minori relacione retorsit.
Sed Mirmidones Pirrum eorum dominum in uirtute bellandi
ascendere faciunt equum suum.
Tunc Agamenon in maxima militum comitiua, Dyomedes cum
acie sua, Athenarum dux cum multitudine pugnatorum, et alii reges
et duces Grecorum cum aciebus eorum ueniunt in conflictum. Rex
Philimenis uero a Pirri manibus liberatus Penthesilee multiplices
grates exhibuit, asserens sibi uitam eius beneficio conseruatam.
Tunc gentem suam coegit in vnum et Penthesilea similiter suas puellas.
Pollidamas autem, qui post deieccionem suam ab equo cum
multo labore a pedibus equorum euasit, in maxima multitudine

Torna all'inizio