Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1136


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in patribus erat gratia, quae non erat in pueris,
per quam patres erant membra Christi; et ideo effectum redemptionis perceperunt,
quod non fuit de pueris.
Ad secundum dicendum, quod puerorum peccatum, quamvis esset per alium
expiabile, quantum ad genus peccati, non tamen habebant in se fidem et caritatem,
per quam coniungerentur illi per quem potuissent liberari quantum ad
genus peccati.
Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad genus peccati esset eorum peccatum
propitiabile, tamen ex dispositione eorum, propitiationis participes esse
non potuerunt; sicut etiam patet de veniali in illis qui mortaliter peccaverunt.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod quamvis hoc non inveniatur determinatum
a sanctis, potest tamen dici, quod illi qui erant in purgatorio, non fuerunt
liberati: quia cum poena purgatorii debeatur peccato actuali; oportet
quod expietur per proprium actum, vel passionem illius qui peccavit, vel alterius
specialis personae agentis pro ipso. In purgatorio autem non potest culpa
expiari per aliquem actum meritorium, quia non sunt in statu merendi: unde
oportet quod expietur eorum culpa per poenam, quam ipsi sustineant, nisi per
suffragia eorum qui sunt in statu merendi, liberentur.
Passio autem Christi immediate removet impedimentum ex peccato originali
proveniens, quod ex altero contractum est; sed ad removendum poenam debitam
actuali peccato, quod quisque ex seipso commisit, pertingit eius efficacia
mediante aliquo sacramento circa personam exhibito, aut aliquo actu ipsius
personae, vel alterius ad ipsam relato; et ideo non decebat ut per solam Christi
passionem a purgatorio liberarentur. Nisi dicatur, quod in vita sua hoc meruerunt
ut per passionem Christi liberarentur. Vel hoc ex speciali gratia fuit quod
illi qui in purgatorio inventi fuerunt, absoluti sint per passionem Christi; quamvis
nunc illi qui sunt in purgatorio, non consequantur effectum plenae liberationis
ex sola passione Christi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis impedimentum peccati originalis sit
gravius, tamen est solubile per alium totaliter, quod non est de impedimento
venialis peccati ratione praedicta.
Ad secundum dicendum, quod poena nunquam dimittitur virtute passionis
Christi, nisi inquantum aliquis passioni conformatur: quod potest esse tripliciter.
Uno modo sacramentaliter, sicut fit in baptismo; alio modo per meritum

Torna all'inizio