blandiendoque adeo principum mentes infatuant
ut parum distent ab insanis. Consilia principis comendant,
quantumvis pernitiosa ac turbulenta, cum sit
consilii inops; prudentiam admirantur, cum sit stultus;
illum plusquam ceteros sapere profitentur, cum haud 5
procul absit ab amentia, eoque cum suis assentationibus
abducunt, ut, nihil verum audiens, sue sapientie fidens,
prolabatur sepissime in miserrimos casus. Neque
enim ad ullam sapientie cognitionem pervenire possunt
quibus ab assentatoribus persuasum est iam se ad 10
sapientiam pervenisse. Obsessi ab adulatoribus, omni
veritatis cognitione privantur. Nam, si quem iniuria
princeps affecit, id pro summa iustitia assentatores
comprobant. Luxuriam dicunt oblectationem naturalem,
usu et consuetudine gentium permissam. 15
parcitas, prodigalitas liberalitatis nomine appellatur.
Crudelitatis culpam leniunt specie severitatis. Nullum
est tam tetrum facinus, nullum tam nefarium in regibus
vitium, quod non adulatores alicuius obtegant
virtutis velamento. Quo fit, cum malus ab nequissimis 20
laudetur, ut, cumulata stultitia multorum comprobatione,
vitiis pro virtutibus abutatur. Qua in re summa
est infelicitas.
60 Hos sequuntur voluptatum ac luxurie ministri,
quibus secretiora domus permissa sunt: cum his 25
occulta colloquia et interiora, que lucem fugiunt, consilia
credita. Tertiam aciem perquirende comparandeque
pecunie architecti conficiunt, gratum regibus ministerium:
horum suasu impulsuque nova vectigalia, divitum
insidie, proscriptiones, rapine, spolia subsequuntur. 30
Accumuletur his quartum genus, idque pestiferum,
delatorum ingens malum et in bonorum atque
innocentum virorum perniciem promptum, quibus
non solum principes improbi, sed modesti quoque
|
|