Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1833


Fulgineum, Spolitium, Mevaniam, Tudertum, Vulsinas,
Faleros, Narnias et olim rerum dominam Romam conspicit; a
leva autem Cornelii Forum, quod et Imolam dicimus, Faventiam
et Ravennam Sabinorum coloniam, Forum Livii et Pompilii,
inde Cerviam, Cesenam, Ariminum, Pensaurum, Fortune
Fanum et Senogalliam, tandem sese in modum cubiti flectens,
seu sui potius partem iaciens in Adriacum, promontorium facit
cuius in extremitate Anchonam veteres condidere Greci; inde
Firmum, Picenum et Esculum et post hos Marsos Pelignosque
populos, donec alium flexum faciens altissimis verticibus Garganus
dictus in Adriacum devehatur iterum, sub quo Sipontum
vetus Dyomedis oppidum. Demum pretervehens a dextris
urbem Tyburim Catilli, Prenestas, Ferentinum, Fabracteriam
et Aquinum linquit et maximum sui in Tyrrenum protendens
brachium Volscos pene omnes includens in Circeum desinit
montem, quem vetus fama est extitisse iam dudum Circis venefice
regiam. Hinc Teanum Sedicinum et quas dixisse debueram
Terracinam atque Caietam, Suessam, Minturnas, Capuam
atqe Neapolim, et a Samnio atque Lucania Campaniam
dividens scabrosis culminibus in finem Campani sinus excurrit
Minerve promontorium fere usque protendens in Capream,
includens cum Campania Vesuvium, Pompeios, Noceriam,
Stabiam, Surrentum, post hec habens fere in visceribus Beneventum.
Hinc Salernum, Lucanos, Brutiosque omnes quos
mutato vocabulo Calabros nominant incole spectans, non desinit
donec Regium extremum Ytalie oppidum sese evehendo
contingat, relictis a leva Dauni regno, Bardulis, Bario, Brundusio
atque Tarento et suorum saltuum incolis Salentinis, Petilia
Ydomenei, Crotone, Caulone Locrisque atque Stilleo, et Leucopetram
linquens ubi supra diximus in fretum secus Regium
finem facit, divisus, ut creditum est et saxorum ingentium fracture
testantur, terremotu a Peloro primo in Ytaliam verso
Syculorum promontorio; et variis multisque vorticibus verticibus
insignis multa in se continet oppida et pascuis silvisque
abundans ex se hinc inde flumina emictit maxima et famosa.

Torna all'inizio