Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 27


Armano Brisiensi, ordinavit Brisiensem ellectum in episcopum nomine Villanum. In qua
ordinatione secundum ordinis mei officium legi lectionem de libro exodi, atque mitram, de
capite illius Villani casu ruentem, in ipsius capite firmavi. Quia archiepiscopus iste Yordanus
in diebus, quibus Grosulanus causam suam notificabat, et ego in voce humilitatis et
mansuetudinis geminata dominatione quesivi audientiam in synodo, promisit, michi satisfacere
Mediolani de omnibus, que volebam adversus ipsum Yordanum conqueri in ipsa Romana
synodo. Cujus promissioni tunc malui credere, quam synodaliter decertare; quia si ea
decertatio directe tractaretur, aut Grosulanum et superimpositum dampnaret, aut divinam et
humanam legem cum ipso papa, - salva reverentia sedis copiose judicio hoc dico - sepeliret.
Verumtamen pontifex ipse Yordanus post Victoriam et ordinationem istam, quam
Rome suscepit, nullam michi fieri inde justitiam dilexit nec fecit, sed mestitiam in me
augmentavit.
43. Henricum imperatorem, in quo quodammodo sperabam, ipse Yordanus, si fas
est dicere, una cum clero et populo suo, Iohanne Cremense cardinali Romano precipiente,
in pulpito sancte Tegle Mediolanensis excommunicavit. Magnum quoque terre motus, qui,
vigilante ista excommunicatione, regnum Longobardorum penitus commovit et quassavit,
me nimirum vigilem fecit. In eo quippe tempore gentes, que viderant magnas ruinas per
civitates et quelibet loca, presertim per ecclesias, proferebant, gutas sanguinis ad modum
pluvie de cello descendisse, monstruosos partus et allia multa prodigia in aere, in aquis,
montibus, planitiis silvisque vidisse, et subterranea tonitrua audisse. Et in hac divina visitatione
etiam hii, qui videbantur esse sacerdotes, ignorabant, quo fugerent.
44. Longobardorum autem civitatem et earum pontifices, audita legatione Yordani
archiepiscopi et consulum eiusdem urbis, in statuta die convenerunt Mediolanum, in prato
scilicet quod dicitur Brolium. Ubi archiepiscopus et consules duo theatra constituerunt;
in uno archiepiscopus cum episcopis et abatibus et ecclesiarum prelatis stetit et sedit; in
altero consules cum viris legum et morum peritis. Atque in circuitu eorum affuit innumera
multitudo clericorum et laycorum, mulierum quoque et virginum expectantium sepelitionem
vitiorum et suscitationem virtutum. Verumtamen presbiter Olricus de Sancto Martino, qui
pro domino suo Grosulano, adhuc in Roma vivente, crucem ferebat, nec ego, qui pro me
meoque magistro, scilicet presbitero Liprando iam Pontidii sepulto, iustitiam querebam et
crucem portabam, in eloquio illo sive tempore audientiam habuimus, Yordano prohibente et
in me furente. In isto namque tempore terre motus Yordanus, ejusque vicedominus Olricus
una cum quadam turba pravorum hominum descendit ad arenchium, ubi plures homines me
absente invenit. Atque cum ego essem penitus hujus concionis sive arenchi ignarus, Rolandus
ablaticus Lanfredi coram Yordano totaque illa gente, mentitus ait, me fore perjurum Yordani.
Quem Yordanus, mendatii huius certissimus, non corexit, sed conticuit. Vicedominus

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio