Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 48


etiam Iohannes et Roccio de Arifuso, et Petrus
pręsbyter de Inga, et Franco et Ropertus filii Iohannis de Inga,
et Stephanus cum coniuge sua Benefacta. item, Tedemarius
filius Rodulfi, et Rodulfus filius Georgii cum suis fratribus, et
Iohannes notarius refutaverunt res de Cusiano. Oreclanium
vero, et Muricentum, et Licianum, ubi est ęcclesia Sancti Angeli,
refutaverunt filii Tebaldi, et filii Landulfi cum suis fratribus
et cum Matilda matre eorum, et Bernengarius de Urbana, et
Boniza mulier Tebaldi, et Raptis mulier Gozonis cum filiis suis.
Barbanum autem refutarunt filii Senioricti, et Aldebaldus, et Rainerius
de Maroza, et filius Landulfi cum Matilda matre et fratribus
suis. et comites miserunt bannum pro suprascriptis rebus
per unumquemque reum auri optimi libram .I. item, Sico
pręsbyter dedit in hoc monasterio res suas de Rescaniano iuxta
rigum Calentinum et portionem de ęcclesia Sancti Martini. Et
alias res de Agutiano iuxta rigum de Rescaniano. item, Dominicus
filius Petri et Lupa uxor eius dederunt res suas de casale
ubi dicitur Agelli iuxta Rigianam. item; Adam filius Petri
et Isa uxor eius dederunt in hoc monasterio res suas territorii
Asculani ubi dicitur Sumati, et villa de Carano: prima petia est
ad Casarinas cum casa, secunda ad Fonticellas, tertia al Franciscum,
quarta vero secus terram filiorum Odemundi. item,
Rainerius et Conius filii Odemundi dederunt res suas in suprascripto
territorio ubi dicitur Mocarca, quarum fines sunt: fiuvius
Negia, et Gulganus, et pertinentia Maclę, et fluvius Trointus, et
sunt modia .CL. pro quibus prętium receperunt a domno Hugone
abbate librarum triginta argenti. item, Sigizo filius
Iohannis et Doda uxor eius dederunt in hoc monasterio res suas
Pertinentię Scandrilię iuxta Fontem marmoream et rigum Caculi.
item, Petrus filius Tophanii dedit ęcclesię Sancti Flaviani
territorii Reatini foris Pontem tertiam partem et alias res
ibidem. item, Iohannes pręsbyter filius Maionis dedit de territorio

Torna all'inizio