in Habela interrogate, et scisso velo, quę latent, erunt in
claritate.
CAP. XVI.
FIT BABYLON TRISTIS COMPLETIS QUATTUOR
ISTIS.
DE HIS quoque propositionibus, quas summotenus tetigi balbucientis
linguę ligonibus deo miserante et sensum confirmante,
novi, qualiter possunt fieri ad honorem omnipotentis
dei et ad salutarem profectum imperatoris domini mei. Ne
despiciat, quęso, dominus meus cesar servi sui parvitatem,
quia ipse deus facit de omnibus et in omnibus suam voluntatem.
Non vilipendit suam facturam, etiam capillo dedit
umbram suam. Dicit namque scriptura: Alia claritas solis,
alia claritas lunę, alia claritas stellarum, ita voluit deus
esse diversas qualitates graciarum. Et in domo dei erant
non solum fialę sed etiam cyati, quia unicuique datur gracia
secundum mensuram donationis Christi. Itaque nichil
horum, quę dicta sunt, videatur vanum aut impossibile sed
|
1
5
10
15
|