: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 227


detentio prelibati. Demum siquidem super hiis, cum fratribus nostris
tractatu habito diligenti, in hoc deliberatio nostra resedit, ut idem rex
vestris adhuc pulsetur precibus, excitetur monitis, sermonibus inducatur
ad liberationem cappellani eiusdem in vestris manibus faciendam. Rogamus
igitur universitatem vestram et hortamur in Domino, per apostolica
vobis scripta mandantes, quatenus pie intentionis propositum, quod circa
huius negotium concepistis, mente stabili prosequentes, regem ipsum
adire curetis, eum ex parte nostra et per vos ipsos ad liberationem cappelani
prefati, vobis ut premissum est, faciendam, iuxta datam celitus nobis
gratiam inducendo, ut, advertens benignius quantis privilegiis sit clericalis
ordo vallatus, quantis sit immunitatibus ecclesiastica premunita libertas
considerans etiam diligenter, quod ad eam protegendam adversus quoslibet
christiane fidei perversores, tam parvos, quam magnos eam violare
conantes, susceptum a nobis apostolatus officium precipue nos astringit,
pensans quoque quod gloriosum vindicte genus venia existere dinoscatur,
sui carceris seras clementer aperiens, cappellanum eundem nobis restituat,
tamdiu per vos sub fida et tuta custodia retinendum, donec de ipso cappellano
et statu eius Romana ecclesia quid deceat quidve expediat duxerit
ordinandum. Ad promotionem igitur huius negotii sedula vos cura sollicitet,
ut vobis promissum premium ex alto proveniat vestraque solertia
uberibus in Domino laudibus se offerat attollendam.


Sanctissimo in Christo patri summo pontifici etc. sui humiles et devoti

Torna all'inizio