Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

328


inter Ianuenses et Pisanos, quocirca Ianuenses armaverunt galeas
.LXXX. et gatas .XXXV., naves .IIIIor. machinas deferentes,
et potenter Portum Pisanum intraverunt. deinde ad civitatem
per Arnum pergentes, vexilla et tentoria in terra posuerunt
et exercitum Pisanorum, qui erat in terra, fregerunt. Pisani
igitur omnia, que Ianuenses voluerunt, se facere promiserunt;
quocirca Ianuenses, ad carceres properantes et incarceratos suos accipientes,
eos secum duxerunt. castrum quoque Plumbinum ceperunt
et funditus destruxerunt, viros et mulieres et pueros Ianuam
deducentes. predictus autem Calixtus papa tandem
cum imperatore pacem fecit et Burdinum Yspanum, qui papatum

Torna all'inizio