appellatumque Curtium lacum, quod in eo delituisset
Curtius Mettius Sabinus Romanorum fugiens
impressionem; et Iunonem annuisse, non respondisse,
adiectumque fabule postea vocem reddidisse. Atque
de nutu quoque palam est illos esse mentitos, vel quod
motum simulacri (avellebant autem illud) interpretati
sunt sua sponte esse factum vel, qua lascivia hostilem
et victam et lapideam deam interrogabant, eadem lscivia
annuisse finxerunt, tam et si Livius inquit non
annuisse, sed milites, quod annuisset, exclamasse.
76 Que tamen boni scriptores non defendunt facta,
sed dicta excusant, nam prout idem Livius ait:
«Datur hec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis
primordia urbium augustiora faciat», et alibi:
«Sed in rebus tam antiquis, si qua similia veri sunt,
pro veris accipiantur, satis habeam, hec ad ostentationem
scene gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem,
neque affirmare neque refellere est opere pretium».
Terentius Varro his duobus et prior et doctior et, ut
sentio, gravior auctor, ait triplicem historiam de lacu
Curtio a totidem auctoribus proditam, unam a Proculo,
quod is lacus ita sit appellatus a Curtio, qui se in
eum deiecit, alteram a Pisone, quod a Mettio Sabino,
tertiam a Cornelio, cuius rei socium addit Luctatium,
quod a Curtio consule, cui collega fuit M. Genutius.
77 Neque vero dissimulaverim Valerium non plane
posse reprehendi, quod ita loquatur, cum paulo post
graviter et severe subiiciat: «Nec me preterit de motu
et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque
|
|