Salimbene de Adam: Cronica

Pag 748


Quod non fuit isto anno frumenti fertilitas.
Et non fuit isto anno plenitudo annue messis quantum ad frumentum,
sed, quantum ad eas segetes quas agricole minuta appellant,
maxima fertilitas fuit, scilicet de panico, de milio, de milica,
de faxiolis et de rapis. Vinum abundanter fuit, sed in multis
locis tempestas vineas devastavit. Item eodem anno, tempore
estivo, facta et audita sunt horribilia et terribilia tonitrua, ut
quasi visibilia et palpabilia viderentur, ita ut multi timidi caderent
in hora vespertina, et sequenti nocte audita fuerunt similiter.
Item, millesimo supraposito, celebratum est generale capitulum
Ordinis fratrum Minorum in Alamannia in civitate Argentina
sub generali ministro fratre Bonagratia. Et eodem millesimo
et anno dominus Lodoycus comes Sancti Bonifacii de Verona fuit
potestas Reginorum, scilicet a Kalendis Iulii usque ad Kalendas
Ianuarii.
De nobili curia que hoc anno facta est Parme.
Et in festo Assumptionis beate Marie Virginis in civitate
Parmensi fuit facta nobilissima curia, que duravit quasi per mensem,
et facti sunt ibi duo milites de casali illorum de Rubeis,
scilicet dominus Guilielminus et dominus Ugolinus, duo germani
fratres, filii condam domini Iacobi domini Bernardi Rolandi
Rubei.
Et eodem anno curia marchionis Hestensis Ferarie facta fuit.
Item eodem anno, in festo beati Michaelis et beati Francisci,
in civitate Ferariensi facta est alia nobilissima curia, quia Aço
filius marchionis Hestensis factus est miles et duxit uxorem filiam
domini Gentilis filii domini Bertholdi de Ursinis et fratris condam
domini pape Nicholai tertii, de civitate Romana.

Torna all'inizio