et medietatem casalis quem tenuit Iohannes Becca et medietatem 
casalis Petri de Stephano, eo videlicet tenore, ut quęcumque 
habent inter fluvium Currisem et rivulum Calenthlum 
ipsi vel hęredes eorum non vendant nec donent aut commutent 
aut quolibet ingenio alterius potestati submittant nisi huius monasterii; 
quod si in hoc monasterio vendere voluerint, prętium 
accipiant .CXX. librarum suptilium nummorum. collata est 
autem huic monasterio a quodam viro alia res in Serrano, et 
Pinti, et Verrucule. et alia res comitatus Reatini ubi dicitur 
Macclę, idest casalem filiorum de Silvo, et casalem Franconis Fosceli. 
quidam vero Berardus filius Tedirmarii cum uxore sua 
concessit huic monasterio res suas, idest casalis Passari suam 
portionem, et in Mozano, et Capriano, et castelli de Sculcula 
turrem et sextam partem eiusdem castelli, et suam portionem de 
rocca in pede Montorii super Laia, et in Cusiano ad montem de 
Perella, et ad Faringeta. et alia res donata est huic monasterio 
a Benedicto archipręsbytero in Pinti, et Verruculę, et Canali, 
et in Sextiliano. 
Quadam autem die, scilicet tertio kalendas maii, cum pręparatus 
esset domnus abbas Berardus infra civitatem de Corgnito, 
in platea iuxta ęcclesiam Sancti Martini, cum Hugone iudice advocato 
suo ad iustitiam et legem faciendam cum Rainerio abbate, 
Sancti Cosmę de Roma trans Tyberim qui in Mica Aurea ponitur 
de intentione ęcclesię Sanctę Marię in Minione, et Sancti Archangeli 
Michahelis, et Sancti Peregrini cum earum pertinentiis, 
et ipse Rainerius abbas ibidem nollet accipere, et cum taliter audisset 
qui ibi aderat domnus Adelbertus missus domni Bonefatii 
ducis et marchionis, una cum Ingelberto episcopo Bledę ac misso 
domni Leonis papę, iussit ad suprascriptum domnum Berardum 
abbatem huius monasterii ut ipsas res firmiter teneret ad ius et 
proprietatem huius ęcclesię Sanctę Marię, donec donmus Bonefatius 
dux iusserit quid inde facere debeat.
  |  
  |