Solutio
Respondeo dicendum, quod ponendo unitatem aevi, oportet eam investigare ad
similitudinem temporis: cuius causa tripliciter assignatur.
Quidam enim dicunt, quod tempus est numerus motus; unde sicut idem est
denarius quo numerantur decem canes et decem equi; ita est etiam idem tempus
quo numerantur omnes motus. Sed hoc improbat Commentator in 4 Phys.:
quia unitas numeri diversorum numeratorum non est nisi unitas
numeri mathematice accepti. Tempus autem non est quid mathematicum, sed
naturale.
Praeterea omnia mathematica multiplicantur secundum esse quod habent in
rebus, sicut non est eadem linea in cupro et ligno secundum esse; unde sequeretur
quod tempus secundum esse numeraretur, et multiplicaretur ad numerum
motuum; et ita sequeretur quod essent plura tempora simpliciter, sed unum tantum
imaginarie.
Alii dixerunt, quod quia tempus est mensura variationis, et omnis variatio est
ex possibilitate materiae, et quia materia est una; ideo dicunt tempus unum ab
unitate materiae. Sed hoc non videtur verum. Tempus enim non mensurat variationem
in potentia, sed variationem in actu; actus autem variationis in materia
non est unus, sed plures; sed tantum prima potentia ad variationem est una:
quamvis etiam hoc non sit per se notum; immo forte falsum, quod omnium
mobilium sit materia una. Et praeterea tempus de necessitate, cum sit numerus,
respicit aliquam multitudinem numeratam. In materia autem prima secundum
essentiam non est aliqua multitudo, sed solum secundum esse; et secundum hoc
esse non est una in pluribus; unde nec tempus materiae secundum essentiam
suam respondet, sed solum esse, secundum quod variatur per motum; unde ex
unitate materiae nullo modo potest esse tempus unum.
Et ideo dicendum cum Commentatore, in 4 Physic., quod tempus
est unum ab unitate motus primi mobilis: tempus enim comparatur ad istum
motum non tantum ut mensura ad mensuratum, sicut ad alios motus, sed sicut
accidens ad subiectum, quod ponitur in definitione eius; ex quo habet unitatem
et multitudinem. Unde primo mensurat motum diurnum, et per illum mensurat
omnes alios; sicut enim dicitur in 10 Metaph., unumquodque mensuratur
per illud quod est primum et minimum sui generis. Et similiter dicendum
est de aevo, quod est unum ab unitate esse simplicissimi aeviternorum,
quod est primus Angelus: quia oportet unum esse simpliciorem altero, ut infra
dicetur.
|
|