Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 194


Ad quintum dicendum, quod ratio superior regulat inferiorem, et ratio inferior
sensualitatem, et etiam seipsam aliquo modo dirigere potest. Quandocumque
autem sunt plura principia ordinata, semper ordinatio in ultimum attribuitur
primo et summo; sicut patet in artibus subalternatis: quia civilis considerat
ultimum finem humanae vitae; militaris autem victoriam, quae est citra hunc
finem, et sic de aliis: et secundum hoc dico, quod rationi superiori reservatur
iudicium respectu ultimi, quod est executio operis; et ideo attribuitur sibi consensus
in opus: rationi vero inferiori attribuitur iudicium respectu aliquorum
ad opus ordinatorum; et ideo attribuitur sibi consensus in delectationem. Non
tamen est dubium quin etiam superior iudicare possit de hoc de quo iudicat
inferior; unde et consensus in delectationem, superioris esse potest, si fiat
inquisitio per rationes aeternas.
Ad sextum dicendum, quod delectatio et consensus in delectationem non sunt
diversi actus secundum genus, qui diversitatem potentiae exigant; sed differunt
per deliberatum et non deliberatum, ut dictum est; unde non est inconveniens,
utrumque rationi inferiori attribui.
ARTICULUS 2
Utrum in sensualitate sit peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in sensualitate non possit esse peccatum. Sensualitas enim
nobis pecoribusque communis est, ut supra dictum est. Sed in pecoribus non est
peccatum, ut de peccato agimus. Ergo nec nobis secundum sensualitatem peccatum
convenit.
2. Praeterea, omne peccatum in voluntate est, secundum Augustinum.
Sed sensualitas a voluntate seclusa est, cum voluntas sit in ratione, secundum
Philosophum. Ergo in sensualitate non est peccatum.
3. Praeterea, virtus et vitium cum sint contraria, sunt in eodem. Sed sensualitas,
cum sit perpetuae corruptionis, secundum statum praesentis vitae, subiectum
virtutis esse non potest. Ergo nec in ea peccatum esse poterit.
4. Praeterea, nulli imputatur aliquid ad culpam quod in eius potestate non est.
Sed motus sensualitatis non est in potestate nostra, cum deliberationem rationis
praecedat. Ergo non potest esse peccatum.
5. Praeterea, actus proprius et naturalis alicuius non potest esse peccatum. Sed
moveri in delectabilia secundum carnem, est actus proprius et naturalis sensualitatis,
cum sit motus potentiae in proprium obiectum. Ergo in hoc non potest
esse peccatum.

Torna all'inizio