Nutus est quidam preambolus amoris nuntius,
qui quodam inenarrabili actu cordium secreta
revelat; vel nutus est quedam ymago amoris,
que representat, quid iam fecerint amantes
aut quid facere velint; vel nutus est veri vel falsi
amoris indicativus, quia multotiens per ipsum
plurimi trahuntur in laqueum deceptivum. Fit
enim actu, quando mulier in momento aperit
dextrum vel sinistrum oculum subridendo, unde
amatorum cordibus quoddam inenarrabile
gaudium nascitur, pro quo extra se ipsos multociens
traducuntur, et hoc magis proprie dicitur
nutus. Fit etiam actu, videlicet quando mulieres
digito, qui vocatur index, albissimam gulam demonstrat,
unde amantes amoris igniculo comburuntur.
Fit etiam actu, quando ille, que pulcros
habent capillos, manum circa tempora ponunt,
sublevando drapellum vel bindam, ut
amantes respiciant pulcritudinem capillorum,
unde ad amorem non modicum provocantur.
Fit etiam actu, quando mulieres brachia extendunt,
revolvendo pelles et permutando, ut amatores
statum respiciant et personam, unde amoris
vigor mulumode augmentatur. Mulus autem
modis fit nutus actu, quos numerare non possum
|
|