AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod missio aequivoce convenit divinis personis, et
ipsis Angelis: divinae enim personae non mittuntur mutando locum, sed per
novum effectum gratiae gratum facientis in sanctis animabus; sed Angeli mittuntur
mutando locum, et operando in nos, non sicut agens primum, sed sicut
agentia secunda determinata et proportionata respectu propriorum receptivorum:
et ideo ratio procedit ex aequivoco.
Ad secundum dicendum, quod illam obiectionem solvit Dionysius
dupliciter. Primo ut dicatur, quod ille qui missus est ad purgandum
labia Isaiae, fuit de inferiori ordine, et dictus est de Seraphim aequivoce, quia
per ignem purgare venerat. Secundo ut dicatur, vere eum fuisse de ordine
Seraphim. Non tamen ille Angelus qui visionem revelabat, erat de superiori
ordine, sed de inferiori. Sed cum virtus hierarchica quae est in inferioribus
Angelis, sit primo a Deo, et consequenter a superioribus descendens; Angelus
visionem formans reduxit Prophetam in cognitionem non solum virtutis immediate
agentis, sed etiam virtutis divinae, unde ostendit Dominum super solium
sedentem; et per consequens virtutem supremorum in Angelis, unde ostendit
Seraphim circa thronum stantia; et ostendit virtutem purgativam ab eis per
inferiores Angelos usque in homines devenire, per hoc quod Seraphim videbatur
ad eum volans pervenire. Et ponit exemplum de sacerdote, qui absolvit ex
potestate a Pontifice descendente; ac si diceret: Pontifex te absolvit, qui mihi
tradidit potestatem absolvendi te: ita et Angelus ostendit Seraphin purgantem,
quia ipse in virtute eius purgabat.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium: quod omnes dicuntur ministrare,
inquantum inferiores virtute superiorum, ministerium exequuntur. Vel potest
dici, quod apostolus, Hebr. 1, intendit probare praeeminentiam novae legis ad
veterem, propter eminentiam Christi, qui novam legem dedit, ad Angelos, per
quos vetus lex tradita est. Unde loquitur quantum ad Angelos ultimi ordinis, per
quos lex tradita est; ut sic lex nova, cuius Christus est auctor, legi veteri praeponatur.
Ad quartum dicendum, quod omnes caelestes spiritus, secundum Dionysium,
dicuntur Angeli, non quia ad aliquid nobis
nuntiandum mittantur, sed quia divinum lumen, quod caligini et tenebris propter
sui simplicitatem, et immensitatem fulgoris comparatur, secundum quod est
|
|