aves celi, sed queruntur pigmenta, comparantur aromata,  
nutriuntur altilia, capiuntur obesa, que studiose coquuntur  
arte cocorum, que laute parantur officio ministrorum. 
(2) Alius contundit et colat, alius confundit et conficit,  
substantiam vertit in accidens, naturam mutat in artem, ut  
saturitas transeat in esuriem, ut fastidium revocet appetitum,  
ad irritandam gulam, non ad sustentandam naturam;  
non ad necessitatem supplendam, sed ad aviditatem explendam.  
Ceterum tam brevis est gule voluptas, ut spatio loci  
vix sit totidem momentorum. (3) Contempnitur mediocritas  
et superfluitas affectatur. In diversitate ciborum et varietate  
saporum ariditas nescit modum et voracitas excedit mensuram.  
Sed inde gravatur stomachus, turbatur sensus, opprimitur  
intellectus; et inde non sanitas, sed morbus et  
mors. Audi super hoc sententiam sapientis: «Noli avidus  
esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem  
escam, in multis enim escis erit infirmitas et propter crapulam  
multi obierunt». «Esca ventri et venter escis, Deus  
autem et hunc et has destruet». 
XVIII 
 Exempla contra gulam.  
(1) Gula carum tributum exigit, sed vilissimum reddit, quia  
quanto sunt delicatiora cibaria, tanto fetidiora sunt stercora.  
Turpius egerit quod turpiter ingerit, superius et inferius  
horribilem flatum exprimens, et abhominabilem sonum  
emittens. Gula paradisum clausit, primogenita vendidit, suspendit 
  |  
  |