DIFFINICIO PLACITI DE SANCTO SALVATORE IN ALIFIS. 
IN nomine Domini. Anno tricesimo septimo regnante domno 
Constantino magno imperatore, et undecimo anno principatus 
domni Landolfi gloriosi principis, et septimo anno principatus domni 
Pandolfi filio eius, mense ianuario, octava indiccione. [I]deoque 
nos Iohannes, gracia Dei episcopus Sancte Sedis Beneventane, declaramus 
quia domnus Leo venerabilis abbas monasterii Sancti 
Vincencii, situs supra Vulturni fonte, venit Beneventum, ante superius 
dictus domnus Landolfus gloriosissima princeps causavit 
contra nos pro pars predicti nostri episcopii, et contra Alfanum 
gastaldeum pro pars sacri palacii, qui causam eiusdem sacri palacii 
peragebat de monasterio Domini Salvatoris, quod edificatum 
fuit in Alife, de quo dicebat ipse qui supra domnus Leo venerabilis 
abbas, ut predictum monasterium Domini Salvatoris liberum 
factum esset ab episcopo Beneventano, et palacio illum subdidisset 
in iam dicto suo monasterio Sancti Vincencii, ut talem dominacionem 
haberet ibi, quali<ter> abbas debet habere in monasterio. Unde 
nos diximus verum non esset. et ille nobis guadiam de comprobandum 
talia, secundum legem per testes datam habuit, et positum 
mediatorem. sed dum ipse qui supra domnus Leo venerabilis
  |  
  |