Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 582


In galea enim centurionis scriptae erant literae aliquae,
vel signum aliquod evidens; quod respicientes decani agnoscebant
centurionem proprium, et sciebat quem sequi
debebant. Sic etiam in galea cuiuslibet decanorum signum
aliquod erat impressum, per quod decem bellatores
viri, quibus ipse erat praepositus, decanum proprium
agnoscebant. Hoc itaque modo, vel alio tam in aciebus equitum,
quam etiam peditum constituendi sunt duces et
praepositi, et ferentes vexilla: ut quilibet sciat quid debeat
agere.Est enim tantus terror in bello propter armorum
strepitum et percussiones illatas, quod verba et monitiones
non sufficiunt ad dirigendum bellantes, sed oportet
dare evidentia signa; ut quilibet solo intuitu sciat se tenere
ordinate in acie, et cognoscat quid sit acturus. Ex hoc
autem patere potest, quales debeant esse portantes insigna
et vexilla. Nam vexillo confracto totus exercitus
est confusus. Cum magna igitur diligentia est vexillifer
eligendus, ut sit corpore fortis, animo constans, fidelis
principi, et expertus in armis, et alia singula habeat, quae
requiruntur ad probum et strenuum bellatorem. Contigit
enim nostris temporibus totum populum civitatis cuiusdam
devictum esse a bellatoribus paucis, eo quod vexillifer
fraudem committens velavit vexillum et abscondit
ipsum: quare confundebantur bellatores, quasi non
habentes caput, et ignorantes ad quid deberent attendere:
propter quod si in debellatione vita multorum hominum
periculis mortis exponitur, cum magna diligentia vexillifer
est quaerendus. Ex dictis etiam patere potest, qualis
esse debeat qui in exercitu est pedibus et equitibus praeponendus.
Nam sicut caput est praestantius membris aliis:
sic qui in bello praeponitur aliquibus turmis, vel bellatoribus
aliis, debet esse magis strenuus illis, et magis expertus
in iis quae requiruntur ad pugnam. Quare cum pedites,
si debent boni bellatores existere debeant esse fortes
viribus, proceri statura, scientes proiicere hastas et tela:

Torna all'inizio