quod quasi propter picarum circinium  
dictum est Picericum. Alterum vero citra 
Orta fluvium aedificavit, cui nomen impositum  
fuit Salle, quia in ipso saltu montis, et infra  
saltum lignorum est positum. 
983. 
Per idem tempus anno videlicet ab Incarnarione  
Domini nongentesimo octogesimo tertio,  
Indictione undecima cum Domnus Otto secundus  
Imperator in Apuliam profectus, et  
Ottone filio suo in Regem coronato, apud  
Varim civitatem maneret, Joannes Pinnensis  
Episcopus, qui jam bis victus fuerat in Curia  
Imperatoris Adelberti tempore Hilderici Abbatis,  
quasdam villas, videlicet Ranile, Mampopplo,  
Accole, Turri, Superclo, Fullonice,  
et Arcessano invaserat, ibique a Domno Adam  
Abbate superatus atque devictus cum rubore  
dimisit, et tam sibi, quam successoribus suis  
perdidit. 
Sane Tresidius Comes, cui frater erat supradictus  
Scifredus, cum magnae devotionis  
esset circa Beatum Clementem liberatorem  
suum, eo tempore quia potens erat in illa regione,  
Domno Adam Abbate volente, quoddam  
ex aliquibus istarum villarum possessionibus  
Castellum aedificavit, quod cum filiis supradicti  
Luponis, et aliis consortibus suis et  
consanguineis displiceret, et ipse non desisteret,  
conviciabantur ei dicentes: Hoc est Castrum  
Abbatis ejus: quod verbum ipse Comes  
magnanimiter concepit, et quia dicebant castrum  
Abbatis ejus, imposuit ei nomen Abbatejum,  
quasi Abbatis ejus. 
Postquam autem excellentissimus Abbas  
Adam de Apulia regressus est ad Monasterium  
et omnia in eodem statu tranquilla possideret:  
in 1oco qui dicitur Petraniqua construxit Castellum  
de Petelliano, monte Falcone, valle  
Lupa, et altera medietate Opaculi. Corvariam  
quoque construxit, in quo Casule Lectum  
et Niranum posuit. Et dum his, quae  
supra diximus, construendis Abbas Adam esset  
intentus, Deus volens remuneractionem reddere  
pro labore, in quo ad profectum Ecclesiae  
annis viginti et uno desudaverat, percussus  
corporis infirmitate cum sentiret suae mortis  
sibi diem approximare, sumpsit Viaticum, et  
habens cum Fratribus colloquium, commendavit  
illis obitum suum; et ita laetus et securus  
de se perrexit ad Dominum. 
987. 
IX. ABBAS JOHANNES. 
Quo tumulato Fratres quemdam ex suis,  
Joannem nomine, ipsius Monasterii Decanum,  
elegerunt, et secundum consuetudinem  
Ecclesiae in sede posuerunt; et ut  
imitator boni Pastoris sui, videlicet praedecessoris,  
esset, et dictis et factis saepius commonuerunt.  
Qui Johannes cum esset Abbas effectus,  
coepit facere praestarias de rebus et possessionibus  
Monasterii, sicut reperitur et legitur  
in chartulis dierum Abbatiatus sui. Quae chartulae  
incipiunt ab anno Dominicae Incarnationis  
nongentesimo octagesimo septimo. Quo videlicet  
anno venerandae memoriae Adam Abbas  
est defunctus et ipse Johannes Abbas fuit  
electus. 
Quidam suprascriptus Comes fuit, qui Atto  
vocabatur, qui veniens ad praedictum Johannem  
Abbatem accepit ab eo in Comitatu Aprutino 
  |  
  |