Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 18


Regi Conrado Manfredus per Nicolaum de Rocca, de morte Friderici
imperatoris.
Turbinis calicem, quem nuper de patris et domini nostri casu non minus
mentis quam oculorum infusione transumpsimus, vellemus libenter a
poculis vestris excipere, velut qui mensam vestram gratis concupimus dulcorare
deliciis, et precordia vestra placidis anxiamur gratificare pulmentis.
Sed ut dolor, quem exinde gustare vos novimus, nuntiantis sit contemplatione
remissior, licet forsitan id fame velocitas, que pennas consuevit in
adversis assumere, magnitudini vestre predixerit, nuntiantes tamen alios
elegimus prevenire, ut eo sit casui medela proclivior, quo nuntiatio nostra
maturior ad vestram notitiam deducetur. Scimus etenim, quod, si patris
virtutes attenditis, si eius, quem multipliciter natura dotaverat, complementa
pensatis, nedum vos, qui caro de carne ipsius et os de ossibus descendistis,
lugere cogimini, sed et oculi omnium universaliter ad lacrymas
convitantur. Cecidit quidem sol mundi qui lucebat in gentibus, cecidit
sol iustitie, cecidit auctor pacis. Credimus tamen quod, si circunstantias
eius consulte revolvitis, consolationis vicine remedia sentietis. Vixit enim
dominus pater noster feliciter et victoriose, dum vixit, et divine maiestatis
auctoritas, que processibus eius viventis astiterat, morientis finibus
voluit non deesse. In ipsis quidem mortis indiciis, preter dona mirifica et
beneficia gloriosa, que in testamenti serie fidelibus gratanter indulxit,
sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem suam in corde contrito, velut
fidei orthodosse zelator, humiliter recognovit, et dampna, que dudum

Torna all'inizio