unde etiam aliquid superfluum secundum virtutem civilem est moderatum
secundum virtutem infusam, sicut quod homo ieiunet, et se voluntarie morti
offerat propter defensionem fidei.
Ad tertium dicendum, quod penes hoc quod est esse meritorium, non differunt
specie, nisi inquantum virtutes acquisitae sunt magis propinquae ad meritum
propter finem ad quem ordinantur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis finis ultimus non faciat identitatem in
specie, facit tamen diversitatem, sicut generis diversitas facit diversitatem in
specie. Tamen sciendum, quod relatio actualis ad remotum finem non facit
praedictam differentiam, sed originalis relatio ad ipsum, secundum scilicet
quod ex diversitate finis fit diversa proportio in actu et habitu.
ARTICULUS 3
Utrum virtutes morales consistant in medio
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes morales non consistant in medio. In nullo enim indivisibili
est accipere medium et extrema.Sed passiones et operationes, circa quas
sunt virtutes morales, sunt indivisibiles. Ergo non sunt in medio.
2. Praeterea, medium aequaliter distat ab extremis. Sed quaedam virtutes plus
appropinquant uni extremo quam alteri, sicut fortis plus assimilatur audaci
quam timido, ut dicit Pilosophus in 3 Ethic. Ergo virtutes
morales non sunt in medio.
3. Praeterea, non est idem medium et extremum. Sed virtus est xtremum, quia est
ultimum potentiae, ut dicitur in 1 Caeli et Mundi. Ergo non est in medio.
4. Praeterea, quandocumque bonum consistit in medio, malum consistit in
extremo, ad minus uno; sicut in castitate quantumcumque homo abstineat a
venereis, non peccat: similiter et in magnanimitate, quae est extremum in
magnitudine, inquantum ad maxima tendit: similiter etiam in veritate, quia non
potest homo nimis verum dicere. Ergo videtur quod bonum virtutis non consistat
in medio.
5. Praeterea, si virtus sit medium, non est medium nisi inter duo vitia. Sed aliqua
virtus est quae non est inter vitia, sicut iustitia; quia si plura accipiat, peccat;
si minus autem ei detur, non peccat. Ergo non omnis virtus moralis consistit
in medio.
SED CONTRA, est quod dicit Philosophus in 2 Eth.
Praeterea, sicut se habet ars ad factibilia, ita se habet virtus ad agibilia. Sed
ars corrumpitur ex superfluo et diminuto. Ergo et virtus: ergo est in medio.
|
|