Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 2


quendam librum componerem, quatenus gubernatione
regni secundum rationem, et legem diligentius circumspecta
polleretis regimine naturali, ut apparet ad liquidum,
non instinctu humano, sed potius divino, huiusmodi
petitio postulatur. Videtur enim Deus omnipotens, in
cuius foemore scribitur, dominus dominantium et rex
regum, vestrae domus sanctissimae curam gerere specialem:
cum vestram pudicam, ac venerabilem infantiam
inclinavit, ut sequens suorum patrum, ac praedecessorum
vestigia, in quibus peramplius et perfectius viget et viguit
zelus fidei et religio christiana, non passione et voluntate,
sed lege et intellectu regulas regni iustissimas cupiat
praeservare. Hac igitur requisitione laudabili et honesta,
quam mihi reputo in praeceptum, necnon et suffragante
bono gentis et communi, quod est divinius quam
bonum aliquod singulare, irrecusabiliter inclinatus (auxiliante
altissimo) delectabiliter opus aggrediar, ut vestra
reverenda nobilitas requisivit.
Quis modus procedendi in regimine principum.
Cap. I.

Oportet ut latitudo sermonis in unaquaque
re sit secundum exigentiam illius rei, et non
magis neque minus, ut vult Philosophus 7. Metaph.
Si ergo de regimine principum, sive Regum
intendimus artem, et notitiam tradere, ut non fiant
ulteriores sermones quam praesens opus requirat, primo
videndum est, Quis sit modus procedendi in hac arte.
Sciendum ergo, quod in toto morali negotio modus procedendi
secundum Philosophum est figuralis et grossus:
oportet enim in talibus typo et figuraliter pertransire,
quia gesta moralia complete sub narratione non cadunt.
Possumus autem triplici via venari, quod modum procedendi
in hac scientia oportet esse figuralem et grossum.

Torna all'inizio