Salimbene de Adam: Cronica

Pag 316


dixit Noe nepoti suo: Maledictus Chanaan puer, servus servorum
erit fratribus suis
. Ubi dicit beatus Ieronimus: «Antequam
vinum inveniretur, manebat omnibus inconcussa libertas». Item
Eccli. XIX: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et
arguunt sensatos
. Exemplum patet in filiabus Loth, que dederunt
patri suo bibere vinum, ex certa scientia volentes quod cognosceret
eas, sicut et fecit, Gen. XIX. Hinc est quod Salomon, postquam
locutus est de mala muliere dicens, Prover. XXIII: Fovea
profunda est meretrix et puteus angustus aliena. Insidiatur in via
quasi latro et quos incautos viderit interficiet
, statim subdit de vino
dicens: Cui ve? Cui patri ve? Cui rixe? Cui fovee? Cui sine
causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur
in vino et student calicibus epotandis?

De Gallicis et Anglicis, qui student calicibus epotandis, quibus congruere
potest illud Iere. XI: Domine, demonstrasti michi, et cognovi, tu ostendisti
michi studia eorum
.

Ad litteram Gallici et Anglici student calicibus epotandis.
Ideo Gallici habent suffusionem oculorum, quia ex nimia potatione
vini oculos reversatos et rubeos et lipposos et cerpijosos
habent; et summo mane, postquam a vino emerserint, cum talibus
oculis vadunt ad sacerdotem qui celebravit et rogant ut
stillet aquam lotionis manuum in oculis eorum. Quibus dicebat
frater Bartholomeus Guisculus de Parma apud Pruvinum, ut
pluries audivi: «Alé! Ke mal onta ve don Dé! Mettì de l'aighe
in le vins, non in lis ocli». Quod est dicere: «Eatis! Quod malum
tribuat vobis Deus! Ponatis aquam in vino, quando debetis
bibere, et non in oculis». Item, Prover. XX, dicitur: Luxuriosa
res vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit
sapiens
.
Anglici certe talibus delectantur et student calicibus epotandis.
Accipit enim unus Anglicus unum magnum ciphum vini et bibit
totum dicens: «Ge bi a vu». Quod est dicere: «Tantum oportebit
vos bibere, quantum ego bibam». Et credit dicere et facere

Torna all'inizio