Nosse velim, egregii vitam et ducis acta moderni.
Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis.
Qui mores, que forma viri, quis pectoris hospes
Est animus, que maiestas iuvenilibus annis
Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum
Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero
Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco,
Omnia si presens spectasti, et cernere soli
Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens
Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper,
Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu
Eloquitur: teneat niveos Aurora iugales
Et contenta senis gremio iacuisse mariti
Det spatium verbis; solitoque iocosior ille
Uxorem roseam complexibus illiget arctis.»
Vidit ut intentos animis atque auribus omnes
Lelius et nullo concussa silentia motu
Incipit:«Heu quanto tam grandia iussa sequenti
Est opus eloquio! Michi non facundia torrens
Largaque Cecropie contingit gratia lingue.
Maximus insano iuveni vigilavit Homerus:
Rusticus egregio vigilat nunc Ennius. Atqui
Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino
Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles
Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis
Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me
Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo
Fama virum tollat. Stimulis nunc forsitan ille
Invidie.... sed grata magis nunc cepta sequamur.
|
20
25
30
35
40
45
|