eorum armis et equis, facientes et ponentes acies ipsorum militum usque prope locum infectorum,
faciendo spanari fossata ex utraque parte strate usque [ad ecclesiam] sancti Bartoli:
in nocte vero diei iovis, [adveniente] die veneris XXVII mensis iunii, levarunt canpum
et exercitum totum, et posuerunt super currus eorum omnia inpedimenta et munitiones suas,
tendendo versus Faventiam, et sic omnes, tam milites quam pedites, ante horam tertie dicti
diei veneris, recesserunt. Verum dominus comes Guido de Montefeltro capitaneus Forlivii
dictis diebus singulis, quibus predictus exercitus stetit in dictis locis, faciebat milites de sua
maxenata exire Forlivium, et quotidie stabant ad guardiam faciendam iuxta sanctum Bartolum,
ita quod homines et mulieres secure poterant laborare et colligere fructus.
Item, eodem anno, die martis octavo intrante iulio, dominus Iohannes de Apia comes, cum
stipendiariis suis et archiepiscopo Ravenne, et cum illis, qui tenebant [Ravennam, equitavit]
ad locum et castrum, quod vocatur Traversaria, ibique factum et inceptum fuit prelium, et
per vim ceperunt quandam circlam, que erat ante dictum castrum, intra quam circlam dominus
[Guilielmus] dominus domus Traversariorum fecerat poni.…………………………………….
…………………………………………………………………………………………………...
et timuerunt valde propter trunbittam, quam audiverunt sonantem, nam maxenata, intra
circlam, ibat circum terram pro custodia facienda; et propterea reversi sunt retro. Illi vero,
qui tractaverant dictam prodictionem, ipsa nocte simul se congregaverunt in quodam canpo
tritici domini Guidonis Bonatti, iuxta serallium memoratum, et, videntes vero quod eorum
tractatum non poterant adinplere, et se deinde separantes, aliqui aufugerunt, aliqui segati
fuerunt per medium, a capite usque ad pedes, per sententiam latam per illustrem virum dominum
Guidonem comitem de Montefeltro capitaneum generalem, alii vero fuerunt danpnati in
exilium, et eorum bona comuni Forlivii confiscata, et domus eorum funditus sunt destructe.
Die vero iovis tunc proxime sequenti, IV intrante septenbri, dictus dominus Iohannes de
Apia, cum Bononiensibus, Imolensibus et Faventinis et omnibus eorum amicis de Romaniola,
et stipendiariis Gallicis, Romanis et Canpagnolis, fecit exercitum generalem supra civitatem
Forlivii, et canpum posuit in loco, ubi dicitur Sanctus Petrus in Archu, ibique stetit VIII diebus.
Die vero veneris XII dicti mensis, levavit canpum de dicto loco, et posuit exercitum
suum in loco, ubi dicitur Foranigus, ibique mansit tres dies.
Die deinde dominico XIV dicti mensis, levavit canpum de ipso loco, et perexit ad locum
et villam sancti Martini in Strata, ibique traxit moram duobus diebus. Et, die martis tunc sequenti,
omnes de dicto exercitu equitaverunt armata manu versus civitatem Forlivii, usque ad
fossatum circle, que est ad burgum Ravaldini, ibique fuit quedam bataglola, in qua mortuus
|
|