consequente; et secundum hanc dicitur aliquis simpliciter et absolute velle; et
ideo oratio Christi quae fuit secundum hanc voluntatem, fuit exaudita; non
autem quae fuit secundum primam; et ideo dicit Hieronymus, quod Christus
exauditus est pro praedestinatis, non autem pro non praedestinatis.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod in illa oratione ratio expressit motum sensualitatis,
et non suum; unde illud quod orabat, non simpliciter voluit.
ARTICULUS 4
Utrum Christus, secundum quod homo, dubitaverit
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus, secundum quod homo, dubitavit, per hoc quod dicit
Ambrosius in littera, quod ut homo dubitabat.
2. Praeterea, quicumque nescit omnia, potest dubitare. Sed Christus secundum
aliquam scientiam nescivit omnia, ut supra, distinct. 14, quaest. 1, art. 3, dictum
est. Ergo secundum illam potuit dubitare.
3. Praeterea, ubicumque est timor, ibi est dubitatio. Sed in Christo fuit verus
timor, ut supra dictum est, dist. 15, qu. 2, art. 2. Ergo in Christo fuit dubitatio.
4. Si dicatur, quod dubitabat secundum sensualitatem et non secundum rationem;
contra. Sensualitas sequitur apprehensionem sensitivae partis. Sed futurum
periculum, de quo erat passio, non praesciebat sensus. Ergo sensualitas de
ipso non dubitabat, sed ratio.
5. Si dicatur, quod sensualitas dubitabat ex apprehensione rationis vel ex scientia
Deitatis; contra. Christus, non praescivit magis tunc sibi futuram passionem
quam a principio. Sed a principio sensualitas in ipso non trepidabat. Ergo nec
tunc.
SED CONTRA, dubitare est ignorantis. Sed in Christo non fuit ignorantia, sicut
supra dictum est. Ergo nec dubitatio.
Praeterea, dubitatio ligat rationem ne possit procedere, sicut dicitur in
3 Metaph.. Sed in Christo non fuit ratio ligata. Ergo non fuit in ipso
dubitatio rationis.
Praeterea, ubi est summa securitas, ibi non est aliqua dubitatio. Sed in Christo
fuit summa securitas. Psal. 26, 3: «Si consistant adversum me castra, non timebit
cor meum». Ergo in ipso non fuit dubitatio.
|
|