Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 72


canem sagacem. Preter hec rependite, queso, colloquia et
stili collocutio non denegetur amico, que crebro confertur et
inimico vicaria.
19
Maximus Eugenio verbis et corde salutem.
Mellito sermone et Tulliano lepore oratione circumlita
nostram mediocritatem tua iussit fraternitas, cui per singula,
ut debui, respondissem, [ni]si me calami officio imparem sensissem.
Quis enim Ciceroniana eloquentia sic habundans, quis
sic Maroniana proprietate redundans, quis prime artis sic
precepta eructat, quis Aristotelicas sic disputationes coniectat,
quis tibi vini pocula sic propinat, quis ad quadrivii fastigia
sic aspirat, quis ita affectat singula, ut post fidem universa?
Denique mihi Latialis utcumque stridit camena, tibi Attica
vernat eloquentia; attamen aliquibus intentionem meam
aperire curabo; quia me in epistola tua obiurgasti longo transacto
tempore me te non visisse ac ideo tibi videri me veterem
amicitiam deseruisse, paucis respondeo. Rationalis impedimenti
interventio non est familiaritatis desertio. Ut enim Phebi radius
nube tectus, etsi non videatur in terra, integer tamen ardet
in celo, ita amoris flagrantia quibusdam occupationibus irretita,
[etsi] non spectatur crebro in opere, integra tamen ardet in
mente.

Torna all'inizio