Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 209


exserui, inexcogitatam gratiam recognoscens. Qua devotione obliger? Quibus titulis dominum efferem?
Copia me facit inopem, et dum trahor ad omnia, premor magnitudine singulorum. Erubesco,
fateor, quia, dum verba desunt, me miserum ingratitudinis arguo; tot beneficiorum immemorem
semper accuso, qui sum ad recipiendum avidus nec sufficiens ad solvendum.

VIII 49

Equus missus venit in domum, habitus pro recepto. Verum quia volumus, quod serviat nobis in
vobis, sic cum gratiarum remittitur actione, quod apud remittentem remansisse videtur.

VIII 50

Friderico etc. Thomas sacrosancte Romane ecclesie cardinalis etc.
Equus Hispanus ad vos pro exennio mittitur, qui victoriosi militis cupit ascensum et senescentis
presbyteri respuit sessionem; qui etiam, licet parvus non sit, vellem propter vos grandior, ac eum in
omni eo, quod equi est, laudare possum preterquam in cursu, quem nec in eo nec in alio equo experior
meis usibus deputato.

VIII 51

Caro carus care plenitudinem caritatis.
Tria electi vini barilia ex parte vestra cum gratiarum recepimus actione, sed licet ternarius numerus
omni sit veneratione colendus, accepissemus tamen libentius in exenii missione numerum ampliorem.
Sane delectat gustum suo libamine vinum istud, sed habunde haustum sic absorbentis haurit
ingenium, quod illud ab haustu superioris irrigui lentum reddit. Verumtamen, quia reputatis illo
repletos vino exultare spiritu ac ameno ipsius poculo invanescere vires mentis, providimus in agendis
nostris huiusmodi vini calicem habere vicinum, ut eius ope illa, etsi non forte plene, saltem hilariter
operemur.

VIII 52

Letanter vidimus et gratanter solito more recepimus exenia, que misisti, sed mittentem vidissemus
libentius totisque personam eius amplexibus strinxissemus. Quia igitur viarum aditus, quos pridem
nubili caligo velaverat, sereni claritas iam revelat, expedire videtur, quod festinus accedas ad matris
solamina consueta.

Torna all'inizio