posse viriliter assistatis,] nullum omnino
nuncium papalem, vestrae ditioni subiectum,
in dispendia nostra convertere molientem,
aliquatenus admittentes: pro certo scituri,
quod nos, in quibus inchoata est tantae
temeritatis audacia, quae ad depositionem nostram,
velut cujuslibet sacerdotis autoritate
suae iurisdictionis extendit, taliter, assistente
nobis dextera Regis regum, qui semper
justitiam comitatur, istis principiis occurremus:
dummodo se nobis illorum potentia
non opponat, regum et principum scilicet,
quos communiter caussa nostra contingit, et
quorum non minus vertitur interesse, quam
nostrum: quod vobis et aliis orbis terrae
nobilibus caussam justi timoris, in talibus
nostra defensio non relinquet. Inviti tamen hoc
facimus, teste Deo, sed sumus necessario
provocati, veluti qui peste multiplici Christianitatem
nostris temporibus videmus attritam:
ad cujus auxilium una nobiscum, prout etiam
nuperrime scripsimus, totis vos intendere
viribus expectamus. Requirat autem de manu
ejus hoc Deus, qui tanto discrimini materiam
subministrat.
|
|