semper possunt fieri antequam sit in causa 
conclusum, etiam post apertas attestaciones, sicut 
dicit decretalis in produccione instrumentorum, Extra, 
De fide instrumentorum, Cum dilectus [X 2, 22, 9]; 
et est ratio quia non timetur in posicionibus vel intrumentis 
ulla subornatio sicut in testibus timetur. Item 
no[ta] quod ille cui incumbit super aliquo probatio in 
causis statim debet facere posiciones antequam impetret 
terminum ad probandum, quia forte per posiciones 
relevabitur ab honere probationis si adversarius 
noluerit confiteri. Illud etiam sciendum est quod 
qui ponit aliquid eo ipso videtur confiteri quod posuit, 
nam non debet aliquis ponendo asserere nisi quod 
scit vel credit, unde etiam quilibet proponens interrogandus 
est an credat illud quod proponit, et ponendo, 
etiam si non interrogaretur an ita credat, videtur 
credere vel extimare que ponit. Inde est quod contra 
posiciones suas aliquis non auditur, quia nimis absurdum 
est quod quisque sua voce dilucide protestatus 
est idem velit suo testimonio infirmare, ut C., De non 
nu. pe., l. Generaliter [C. 4, 30, 13], Extra, De probat., 
Per tuas [X 2, 19, 10]. Et intellige quod posicio fit 
aperte in hec verba consueta vel similia: "Ego pono 
per sacramentum meum quod ita fecisti; responde 
per sacramentum tuum quod scis vel credis"; et alius 
respondere debet quod scit vel credit. Ed credo quod 
domini lombardi scienter deierant; et est lombardorum 
cautela talis, quia, cum interrogatur, ipsi respondent: 
"Non credo" ubi ipsi sciant pro certo, quasi 
excusentur per hoc quod, proprie loquendo, aliud est 
credere quam scire; sed certe in his non refert
  |  
  |