Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 635


CXXV. De morte regis Balduini et Alexii.


Anno Domini MCXVIII. Rex Balduinus universe carnis debitum solvit, cum
regnasset an. XVIII; cui tributa dederunt Cedar et Egyptus, Dan et homicida
Damascus; et sepultus in Golgota iuxta fratrem suum ducem Gotefredum. Cui sobole
nulla relicta successit alius Balduinus comes Edisenus, cognatus ipsius; qui multitudini
Turcorum iuxta Ascalonem viriliter restitit, sed neutra pars alteram asillivit.
Eodem anno Alexius Constantinopolitanus viam universe carnis ingressus est.
Regnavit pro eo Kaloioanes filius eius.

CXXVI. De Gelasio papa secundo, et de pestilentia principis et de
milicia et exordio militum Templi.


Anno Domini MCXIX. Gelasius papa secundus, qui Pascali pape successit, cum in Urbe
concorditer fuisset electus et in sede locatus, fugiens imperatoris Henrici festinum adventum apud
Capuam consecrationis benedictionem accepit. Imperator autem Mauricium Bracharum archiepiscopum
inmisit, quem populus Romanus Burdinum vocavit. Gelasius vero per Pisas et Ianuam transiens
apud Sanctum Egidium applicuit et Cluniacum usque perveniens ibi viam universe carnis ingressus est
et sepultus. Eodem anno Antiochenorum contra Turchos prope Artesium oppidum,
quod est prope Antiochiam, dimicantium VII milia occiderunt propter luxuriam
principis et magnatum suorum. Sed post, cum rex Balduinus accessisset ibidem prope,
iuxta oppidum Sardonis vel Sardarium est dimicatum. In qua pugna, licet sanguinolenta,
Christiani consecuti sunt victoriam. Eodem anno milicia Templi sumpsit
exordium.

CXXVII. De Calixto papa secundo et aliis gestis, que suo tempore
fuerunt, et maxime in Lombardia et ultra mare et Antiochiam.


Anno Domini MCXX. Calixtus papa secundus creatur, apud Cluniacum electus. Qui cum
esset ex patre Burgundie comitte natus, sicut inter seculares clarissimus, sic inter ecclesiasticos fuit
eximius. Qui cum ad Urbem, sedem apostolicam festinaret, ecclesiam Pisanam consecravit, Sutriumque
accedens Burdinum cepit intrusum. Qui cum palafredo camelo insidens in traverso et pro
freno caudam manibus tenens et pro pallio rubeo pilosa pelle vestitus, Urbem rediens in comitatu
pontificis precedebat, et sic multipliciter illusus, in Cavensi monasterio intrusus vitam finivit. Eodem
anno rex Ierusalem ivit Antiochiam et Turchis viriliter obstitit prope Caliptum, et
remisit omnem exactionem omnibus in Saracenis Ierusalem causa vendendi triticum et
ordeum et legumina ingressuris. Eodem anno fuit in Ytalia inter Cremonenses et
Parmenses clades bellica, qua Cremonenses cum Parmensibus in Parmensi glarea conflixerunt.

Torna all'inizio