Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 690


Ad tertium dicendum, quod membrum non iudicatur secundum id quod de eo
fieri potest, sed secundum id quod est; unde manus, antequam abscindatur,
membrum est, quamvis sit futura abscindi: et similiter qui est in gratia, membrum
est, quamvis postea abscindatur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus nondum fuisset incarnatus tempore
patrum veteris Testamenti secundum rem, erat tamen iam Incarnatio ipsa in
Dei ordinatione, et in fide ipsorum, secundum quam fidem iustificabantur: quia
tempora mutata sunt, et non fides, ut dicit Augustinus. Sed tamen
non fuit tanta influentia ante Incarnationem, quanta est modo: quia tunc non erat
remotum obstaculum, nec sacramenta gratiae exhibita erant, sicut modo sunt.
Ad quintum dicendum, quod Christus satisfecit pro tota humana natura sufficienter,
non tamen efficienter: quia non omnes illius satisfactionis participes
fiunt; quod ex eorum importunitate est, non ex ipsius insufficientia satisfactionis.
Ad sextum dicendum, quod resurrectio ad vitam naturalem erit omnibus communis,
non autem ad vitam gloriae: quia mali in vita naturali tantum conformitatem
habuerunt cum membris Ecclesiae, non autem in vita gratiae. Unde ex
hoc non sequitur quod sint membra, proprie loquendo.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus est caput hominum quantum
ad animas et quantum ad corpora; sed principaliter animarum et secundario
corporum: tum ratione conformitatis ad membra, quae per assumptionem
humanae naturae est; quia corpus assumpsit anima mediante: tum etiam ratione
spiritualis influentiae, quae pervenit ad corpus mediante anima, inquantum
corpus est instrumentum animae secundum gratiam operantis: et ex hoc relinquitur
ordo in corpore ad gloriosam resurrectionem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corpora nostra aliquo modo habent continuationem
cum corpore Christi, non quidem secundum quantitatem, aut secundum
perfectionem naturalem, sed inquantum Spiritus Sanctus habitat in nobis, qui
plenissime fuit in Christo, 1 Corinth. 6, 15: «Nescitis quoniam membra vestra
templum sunt Spiritus Sancti».
Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus non recipiat influentiam spiritualem
immediate, recipit tamen mediante anima, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam secundum corpora a brutis differimus,
inquantum corpora nostra sunt perfecta anima rationali, non autem corpora
brutorum.

Torna all'inizio