dixit Psalmista Regius in Psalmo 50°: ‘In iniquitatibus 	c.97r.b  
conceptus sum et in peccatis concepit me mater 
mea’"  . O gravis necessitas et infelix condicio 
hominum! Antequam peccemus convincimur de peccatis,  
prout patet in preallegata auctoritate prophetica. 
Ob quod dicebat Augustinus, in primo Confes. : 
"  Nemo est mundus a peccatis coram te, nec infans, 
cuius est unius diei vita super terram"  . Require in 
eodem li. c. XLII. Erit tamen in his pena mitissima 
omnium qui, preter peccatum originale, nullum aliud 
super addiderunt, secundum Augusti. in li. Enche. . 
Et in 3° li. de Libero ar., dixit idem Augusti.: "  Quis 
novit quid bone compensacionis parvulis, in secreto 
iudiciorum suorum, reservet Deus, qui, quamquam 
nil recte fecerint, nec eciam peccaverunt?"  . Require 
in li. de Anima c. LXI. Ut tandem huic c. finem faciam, 
dico iustum esse quod parvuli temporaliter puniantur 
pro peccato originali, quia pene temporales 
non solum sunt punitive, sed eciam meritorie. Ob 
quod Deus, non tantum hiis penis cruciat peccatores, 
sed quandoque amicos suos, sicut patet in Thobia, 
Iob et Laçaro, in quorum cruciatibus aucta sunt virtutum 
merita. // Quandoque vero puniuntur peccata, 				c.97v.a 
prout in Herode patet.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |