Ibi ergo sanctus delitescens Iohannes, hominibus incognitus, Deo cognitus, a mundo
separatus, angelis coniunctus, manebat quidem in terris, eius autem conversatio erat in
celis. Manens autem in eadem solitudine in tantum se ieiuniis, vigiliis et orationibus
afflixit, ut infirmato stomacho et toto debilitatus corpore in sincopin incideret. Quam infirmitatem
usque ad diem mortis perpessus, quicquid rubiginis humanae fragilitatis inhesit, totum, sicut
credimus, huiusmodi passionis cruciatus ademit. Sed quia non potest abscondi civitas
supra virtutum montem constituta, ceperunt multi religiosi viri ad eum concurrere, quatenus
eius magisterio instructi, conversatione conformati domno Iesu Christo utpote vero
possent rite subdi magistro. Cum quibus non tantum secundum cenobialem monasteriorum
consuetudinem, quantum iuxta sanctorum patrum, scilicet apostolorum sanctique
Basilii maximeque sancti Benedicti, tam vestimentorum vilitate quam mentis humilitate
morumque honestate constituit vivere normam. Ceperunt multi nobiles viri filios suos
divino cultui mancipandos et res suas ad monasteria edificanda vel restauranda et regulariter
ordinanda certatim tradere. In quibus videmus usque hodie divinam crescere
gratiam et per diversas ab his regiones usque ad insulas maris monasticam religionem
propagari et infinita Christo lucra et diabolo fieri damna.
4. Per idem tempus invitatus est reverentissimus Iohannes a Guilihelmo comite, qui et Bulgarellus
vocabatur, et a monachis Septimensis monasterii, quatenus id sub regimine susciperet suo. Nam
dissidentibus inter se monachis, abbati etiam suo, domno scilicet Ugoni, crimen obicientibus,
recesserat abbas ab eis, et ita sine rectore locus remanserat. Cui petitioni dubitando
humanosque timendo casus noluit cito consentire. Sed cum hoc tempore certamen monachorum
ceterorumque catholicorum cepisset contra symoniacos exurgere, cuius pugnae
venerabilis Iohannes princeps videbatur existere, videns predictum locum satis ad hanc
rem utilem fore, cepit flectere animum ad consentiendum postulationi eorum. Suscepit
ergo monasterium gaudente comite cunctisque monachis desideranter optantibus eius regimini
subdi votumque suum per breve subscribendo firmantibus, exceptis pueris, qui adhuc in
scolis erant.
5. Exinde cepit patefieri et multis contentionibus discuti error symoniacorum primum
a Florentino incipiendo episcopo. Cuius rei talis primum fuit occasio. Contigit, ut
quidam nobilis vir nomine Teuzo Mediabarba, pater videlicet Florentini episcopi, veniret
de Papia Florentiam causa visitandi filium. Cui Florentini insidiantes tentandio ceperunt
dicere: " Domne Teuzo, multum pretii pro filii tui dignitate regi contulisti "? Quibus ille
utpote simplicissimus homo cepit iureiurando dicere: " Per corpus sancti Syri, nec unum
molendinum potest homo in domo domni mei regis habere sine magno pretio, nedum
talem consequi episcopatum ". At illi haec audientes alacres et avidi rem scifari rursus
expostulant dicentes: "Dic ergo, si placet tuae nobilitati, quantum summae potuit haec
res constare tibi " ? At ille: " Per sanctum Syrum, sic tria milia libras potestis bene scire
me propter hunc episcopatum acquirendum dedisse, sicut unum valetis credere nummum" .
His auditis certi redditi tali testimonio ceperunt haec ubique pandere verba. Cepit etiam
haec res ante domnum Iohannem abbatem et per omnia eius monasteria et per omnes
Florentini episcopatus ecclesias frequenter et diligenter ventilari. Unde factum est, ut dirigeret
abbates et monachos suos cum Florentinis clericis Romam ad proclamandum super Florentinum
episcopum coram domno Alexandro papa in Romana synodo . Quibus videlicet monachis
in hoc itinere ac negotio preerat vice domni Iohannis Rodulfus vir sapiens et religiosus
abbas Muscitanus. Postquam ergo ventum est ad concilium et accusatione rite peracta
res agitari cepisset, ceperunt multi sibi timentes valde sevire contra monachos. Tunc
Petrus Damianus episcopus Hostiensis, ut michi videtur compulsus et rogatus ab emulis
adversae partis, obstitit nostrae parti, secundum quod audivi. Et surgens locutus est ante
domnum papam dicens: "Domne pater, isti sunt locustae, quae depascuntur viriditatem
|
|