Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 207

libro VI


'Quem premit avaritia non potest fame consequi claritatem'. (7) Possunt vero duo spondei quadriformiter ex quattuor sillabis provenire, scilicet ut monosillaba dictio trissillabam antecedat, hoc modo: 'Vestre dominationi supplico quatinus me iuvetis', (8) vel oportet eas esse duas bissillabas dictiones, ut: 'Rogo vos quatinus vestrum subsidium michi detis' (9) vel due monosillabe dissillabam antecedant, ut: 'Dominus Deus respondeat pro me vobis' (10) vel ille quattuor ad constitutionem unius veniant dictionis, ut: 'Michi vestrum consilium impendatis'. (11) Possunt et due monosillabe in unam bissillabam commutari, hoc modo: 'Rogo vos quatinus in hoc anno Bononie sitis mecum'.
45. (1) REGULE DE ULTIMIS ET PENULTIMIS CLAUSULIS FINITIVE.
(2) De postrema clausula, id est epistolam terminante, sentiunt idem Galici quod in duos spondeos, ut alie precedentes, optime terminatur. (3) Potest tamen in tres spondeos vel in tres et dimidium vel in quattuor terminari. (4) Si ergo in tres spondeos desierit, illi possunt multimode variari, scilicet ut trissillaba trissillabam antecedat, semper dactilo preeunte, (5) hoc modo: 'Rogo te quatinus studere procures'; vel oportet quod

Torna all'inizio