Paulus abbis Sancti Vincencii. hic edificavit
in eodem monasterio ecclesiam. Sancte
Marie, iuxta flumen, que Minor vocabatur.
et quoniam, hoc tempore, altercacio exorta
fuerat ab hominibus ville Tritensi, sita in fines
Balvenses, quam rex Desiderius condonaverat
cenobio Beati Vincencii, pro utilitate monachorum,
ideoque relacio cause istius clementissimo
imperatori Carolo ab eodem domno
Paulo abbate ostensa est, cuius precibus idem imperator annuens,
direxit illuc missos suos Rismum et Agilbertum, qui rei huius
veritatem invenirent secundum iusticiam legis. que autem ibi inventa,
et in conspectu imperatoris relecta, et posteris ad memoriam
relicta, illorum manibus sunt descripta, hic quoque a nobis inter
cetera sint ammixta.
DESCRIPCIO RISMI ET AGILBERTI.
De Peltino.
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. regnantibus
dominis nostris Carolo et Pipino filio eius, piissimis
regibus Francorum ac Longobardorum ac patriciis Romanorum,
anno regni eorum Deo propicio in Italia quarto decimo, et septimo,
sed et temporibus domni Hildeprandi gloriosi et summi ducis,
|
|