Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod duplex est modus quod
aliquid honoratur: aliquid enim honoratur ratione sui, et ratione alterius.
Secundum Philosophum enim in 1 Ethic. laus et honor in hoc differunt
quod laus debetur alicui propter bonitatem quam habet ex ordine ad alterum, ut
quando facit actum congruentem fini; honor autem debetur alicui propter bonitatem
quam habet secundum se. Unde, secundum ipsum, laus debetur homini
propter actus virtutum, qui ordinantur ad felicitatem; honor autem debetur Deo
et divinis; unde sicut laus non debetur nisi actui, vel agenti qui est dominus
actus, quasi per electionem agens; ita etiam nec honor; quamvis etiam honor
ita debeatur actui sicut laus, sed magis agenti. Ergo ratione sui honoratur illud
cuius est per electionem agere, sed ratione alterius honoratur quod de ratione
honorati est; unde parti hominis secundum se consideratae non debetur honor
nisi ratione alterius. Id autem cuius est agere, persona est, vel suppositum:
quia actus sunt individuorum.
Unde quantum ad primum modum honoris non debetur humanitati Christi
honor separatim a persona divina; sed in ipsa et cum ipsa adoratur, sicut
manus cum homine; et ideo secundum hoc debetur sibi honor latriae. Quantum
autem ad secundum modum honoris, qui partibus et etiam rebus inanimatis
exhibetur, debetur sibi per se reverentia et honor; et ideo non debetur sibi
latria, sed dulia excellens, propter singularem modum dignitatis quem habet ex
unione ad verbum.
Patet ergo quod honor quo honoratur aliquid ratione sui, ad humanitatem
Christi non pertinet ut per se consideratam, sed solum ut honoratur uno honore
cum supposito in quo est; et sic debetur ei latria; sed honor qui debetur ei
ratione alterius, pertinet ad eam etiam in se consideratam; et sic debetur ei
dulia. Et quia secundum primum modum magis proprie dicitur aliquid honorari
quam secundum secundum modum; ideo magis proprie dicitur quod humanitas
Christi adoretur latria quam dulia, et hoc secundum secundam opinionem; sed
secundum primam opinionem magis proprie diceretur, quod sit adoranda dulia;
quia prima opinio ponit humanitati aliud suppositum agens praeter suppositum
aeternum, cui debetur latria.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humanitas potest considerari dupliciter. Vel
prout intelligitur non coniuncta Verbo; et sic non debetur sibi latria, sed haec
consideratio est in intellectu tantum. Vel prout intelligitur unita Verbo; et sic
potest honorari honore uno cum Verbo, et sic debetur ei latria; vel alio, et sic
debetur ei dulia: et sic loquitur praedicta Glossa.
|
|