27.	De incendiis 
Qui dolose domum incenderit, capitis pena plectetur velut  
incendiarius. 
28.	De noxiis medicaminibus 
Poculum amatorium vel aliquem cibum noxium quisquis instruxerit, 
etiam si neminem leserit, impunis non erit. 
29.	De eisdem 
Mala et noxia medicamenta ad alienandos animos, seu venena qui dederit,  
vendiderit, habuerit, capitali sententia feriatur. 
30.	De iudice depravato 
Si iudex accepta pecunia reum quemlibet criminis et mortis fecerit,  
capitis periculo subiacebit. 
Si iudex fraudulenter atque dolose sententiam contra leges protulerit,  
auctoritate iudiciaria inrecuperabiliter cadat, notetur infamia, rebus  
eius omnibus publicatis. Quod si iuris ignorantia a iuris sententia  
aberraverit, ferens iudicium pro simplicitate manifestum regie misericordie  
subiacebit. 
In maleficiis voluntas spectatur non exitus. 
31.	De arripientibus novam militiam 
Quicumque novam militiam arripuit contra regni nostri beatitudinem  
et pacem sine integritate militie nomine et professione penitus cadat, nisi  
forte a militari genere per successionem duxerit prosapiam. 
C. I. XII. De tironibus. Nullus tiro ga aut veteranus aut censibus obnoxius ad militia accedat.
  |  
  |