Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 119


extitit et contusus; nec minus mentis intrinseca turbatione torquemur,
quod, cum humanis ac divinis constitutionibus sit sanctitum ut puniatur
in eo quilibet in quo noscitur deliquisse. Quid os illius illi filii Belial, a
quo tanta bona doctrina iam prodiit, que per universum mundum cuiuslibet
conditionis homines infinitos istruxit, ledere sunt immaniter et deturpare
conati, cum in eo numquam, quod tantam penam exigeret, ipsum
deliquisse sciamus? Sed ille qui adolescenti mortuo dixit: «surge», mandavit
et claudo quod pergeret, ut, quem alter portabat in humero, ipse grabacti
pondera baiularet in collo eius, velut Moysi lesa loquendi tetigit
instrumenta et sicut Ysaye compalpavit os manibus ornate locutionis
ingnarum ut eius doctrina radicaret in posteros et hereditaria curreret
perpetuo in nepotes: ita, quod est ultra communem opinionem omnium,
miraculose curatus. Eapropter viri fratres accedite vestrumque solitum
repetatis ovile, ubi doctrine pabula solito largius invenietis adaucta. Duo
siquidem persona vestra feret: primum quod doctoris vestri refocillabitis
animam multis perplexitatibus et angustiis extuantem, cum nulle alie sint
ipsi delitie nisi cum scolaribus vivere ac studentibus conversari; reliquum
quod vestrum quilibet reportabit in corde, divina favente clementia, quod
adducetis in pera.


Amico … Leonardus de Benevento.
Locorum distantia, que non sinit, ut volumus, mutua visione gaudere,
saltem corda letificet multiplicata transmissio litterarum, et, quos brachiorum
solitus non coniungit amplexus, animos novellet reciproca directio
cedularum, ne forte, quod absit, tepeat nix amoris.

Torna all'inizio